Eucharistic hymn wrote by St. Thomas Aquinas. Sung by Cavaleiros do Novo Milênio, from the Arautos do Evangelho. Conduced by Monsignor João S. Clá Dias, EP.
Lyrics:
Sacris solemniis juncta sint gaudia,
Et ex praecordiis sonent praeconia:
Recedant vetera, nova sint omnia,
corda, voces et opera.
Noctis recolitur cena novissima,
Qua Christus creditur agnum et azyma
Dedisse fratribus juxta legitima
Priscis indulta patribus.
Post agnum typicum, expletis epulis,
Corpus dominicum datum discipulis,
Sic totum omnibus, quod totum singulis,
Ejus fatemur manibus.
Dedit fragilibus corporis ferculum,
Dedit et tristibus sanguinis poculum,
Dicens: Accipite quod trado vasculum,
omnes ex eo bibite.
Sic sacrificiumistud instituit,
Cujus officium committi voluit
Solis presbyteris quibus sic congruit,
Ut sumant et dent ceteris.
Panis angelicus fit panis hominum;
Dat panis caelicus figuris terminum.
O res mirabilis: manducat Dominum
Servus pauper et humilis.
Te, trina Deitas unaque, poscimus;
Sic nos tu visitas sicut te colimus:
Per tuas semitas duc nos quo tendimus
Ad lucem quam inhabitas. Amen
Ещё видео!