🙏🏼Ajude-nos a manter nosso trabalho! Apoie-nos pelo link:[ Ссылка ]
----------------------------
⚜️Nosso instagram: @iniciativa.condor
🫵🏼Inscreva-se no nosso novo canal: [ Ссылка ]
---------------------------
🫶🏼Ou doe com um pix! Nossa chave é o e-mail:
iniciativa.condor.sobral@gmail.com
----------------------------
Ad Mortem Festinamus é um canto católico medieval escrito por volta de 1399 contido no Llibre Vermell de Montserrat.
Direção: Jordi Savall
Uma coprodução do Centre internacional de música antiga – KARL MORE PRODUCTIONS
Uma realização de Benjamin Bleton e Karl More
Vídeo original: [ Ссылка ]
Letra:
Tradução por: Artur Castro Brasil Bêco
Ad mortem festinamus:
peccare desistamus.
Peccare desistamus.
Scribere proposui de contemptu mundano,
ut degentes seculi non mulcentur in vano;
iam est hora surgere a sompno mortis pravo.
A sompno mortis pravo.
Ad mortem festinamus:
peccare desistamus.
Peccare desistamus.
Vita brevis breviter in brevi finietur,
mors venit velociter quae neminem veretur,
omnia mors perimit et nulli miseretur.
Et nulli miseretur.
Ad mortem festinamus:
peccare desistamus.
Peccare desistamus.
Ni conversus fueris et sicut puer factus
et vitam mutaveris in meliores actus,
intrare non poteris regnum Dei beatus.
Regnum Dei beatus.
Ad mortem festinamus:
peccare desistamus.
Peccare desistamus.
Tuba cum sonuerit, dies erit extrema,
et iudex advenerit, vocabit sempiterna
electos in patria, prescitos ad inferna.
Prescitos ad inferna.
Ad mortem festinamus:
peccare desistamus.
Peccare desistamus.
Quam felices fuerint, qui cum christo regnabunt;
facie ad faciem sic eum spectabunt,
sanctus, sanctus dominus sabaoth conclamabunt.
Sabaoth conclamabunt.
Ad mortem festinamus:
peccare desistamus.
Peccare desistamus.
Et quam tristes fuerint, qui eterne peribunt,
pene non deficient, nec propter has obibunt,
heu, heu, heu, miserrimi, numquam inde exibunt.
Numquam inde exibunt.
Ad mortem festinamus:
peccare desistamus.
Peccare desistamus.
Cuncti reges seculi et in mundo magnates
adventant et clerici omnesque potestates,
fiant velut parvuli, dimitant vanitates.
Dimitant vanitates.
Ad mortem festinamus:
peccare desistamus.
Peccare desistamus.
Heu, fratres karissimi, si digne contemplemus
passionem domini, amare et si flemus,
ut pupillam occuli servabit, ne peccemus.
Servabit, ne peccemus.
Ad mortem festinamus:
peccare desistamus.
Peccare desistamus.
Alma virgo virginum, in celis coronata,
apud tuum filium sis nobis advocata
et post hoc exilium ocurrens mediata.
Ocurrens mediata.
Ad mortem festinamus:
peccare desistamus.
Peccare desistamus.
O mors, quam amara est memoria tua.
Vile cadaver eris. Cur non peccare vereris?
Vile cadaver eris. Cur intumescere quæris?
Vile cadaver eris, Ut quid peccuniam quæris?
Vile cadaver eris. Quid vestes pomposas geris?
Vile cadaver eris, Ut quid honores quæris?
Vile cadaver eris. Cur non paenitens confiteris?
Vile cadaver eris. Contra proximum non leteris.
Ещё видео!