At the occasion of 75th Birthday of Monsignor Dominique Ngirabanyihinya.
Here is the lyrics of the Latin Part:
Publius Rutilius Rufus vitae innocentia enituit: cum nemo esset in civitate illo integrior, omni honore dignus est habitus, et consul factus. Cum eum amicus quidam rem injustam aliquando rogaret, et Rutilius constanter negaret, indignatus amicus dixit: "Quid igitur mihi opus est tua amicitia, si quod rogo non facis?" - "Immo, respondit Rutilius, quid mihi tua, si propter te aliquid inhoneste facere me oporteat?" Sciebat quippe vir sanctus tam contra officium esse amico tribuere quod aequum non sit, quam non tribuere id quod recte possimus; atque si forte amici a nobis postulent quae honesta non sunt. religionem et fidem esse amicitiae anteponendam.
Ещё видео!