In memoriam of my Dad who died suddenly 12 June 2011 Aged 66. Jesus Mercy, Mary help. A sorrow too deep for words.
EGO sum resurrectio et vita, dicit Dominus: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: et omnis qui vivit, et credit in me, non morietur in æternum. Joan. xi. 25, 26.
SCIO quod Redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra surrecturus sum: et rursum circumdabor pelle mea, et in carne mea videbo Deum meum: quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Job xix. 25, 26, 27.
NIHIL intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferrequid possumus. Dominus dedit, Dominus abstulit: sit nomen Domini benedictum. 1 Tim. vi. 7. Job i. 21.
HOMO natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis. Qui quasi flos egreditur et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet.
Media vita in morte sumus: quem quærimus adjutorem nisi te, Domine, qui pro peccatis nostris juste irasceris?
Sancte Deus, Sancte fortis, Sancte et misericors Salvator, amaris mortis æternæ pœnis ne tradas nos.
Noli claudere aures tuas, Domine, ad preces nostras, qui cognoscis occulta cordis; sed parce nobis, Domine sancte, Deus fortis, sancte et misericors Salvator, æternæ Judex aquissime, ne sinas nos in hora nostra novissima, propter ullos dolores mortis, a te excidere.
Ещё видео!